vendredi 25 avril 2014

TEST TITRAILLE

TEST 1 Lorem Ipsum

Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem eum odisse iam conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum, quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.

Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus Vrsicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina cogebatur abnuens et reclamans, adulatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis anxius cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi consociatos ex isdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur, occultis Constantium litteris edocebat inplorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.



          Novo denique perniciosoque exemplo idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis vesperi per tabernas palabatur et conpita quaeritando Graeco sermone, cuius erat inpendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret. et haec confidenter agebat in urbe ubi pernoctantium luminum claritudo dierum solet imitari fulgorem. postremo agnitus saepe iamque, si prodisset, conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur. et haec quidem medullitus multis gementibus agebantur.

HAEC SUBINDE CONSTANTIUS AUDIENS ET QUAEDAM REFERENTE THALASSIO DOCTUS, QUEM EUM ODISSE IAM CONPERERAT LEGE COMMUNI, SCRIBENS AD CAESAREM BLANDIUS ADIUMENTA PAULATIM ILLI SUBTRAXIT, SOLLICITARI SE SIMULANS NE, UTI EST MILITARE OTIUM FERE TUMULTUOSUM, IN EIUS PERNICIEM CONSPIRARET, SOLISQUE SCHOLIS IUSSIT ESSE CONTENTUM PALATINIS ET PROTECTORUM CUM SCUTARIIS ET GENTILIBUS, ET MANDABAT DOMITIANO, EX COMITE LARGITIONUM, PRAEFECTO UT CUM IN SYRIAM VENERIT, GALLUM, QUEM CREBRO ACCIVERAT, AD ITALIAM PROPERARE BLANDE HORTARETUR ET VERECUNDE.